- NUCERIA
- I.NUCERIACampaniae Felicis urbs trans Vesuvium montem in valle, quam Sarnus amnis inter Vesuvium et Lactarium montem efficit, sit; vulgo Nocera, Plin. l. 3. c. 5. Herculanium Pompeii; haud procul spectante monte Vesuvio, adfluente vero Sarno amne: ager Nucerinus: et 9. mill. pass. a mari ipsa Nuceria. Lucan. l. 2. v. 472.Tu quoque commissae nudatam deseris arcemScipio Nuceriae. —— ——Silius Ital. l. 8. v. 533.Illic Nuceria, et Gaurus navalibus aptusProle Dicarchaeâ; multo cum milite GraioIllic Parthenope, et Poeno non pervia Nola.Oppidani Nucerini, Polyb. l. 2. Liv. l. 27. c. 3. Origo oppidi licet non adnotata sit, tamen antiquitas eius inde apparet, quod iam inde in 1. Decade historiarum suarum eius meminit Livius, qui l. 9. c. 41. sic scribit: Consules partiti provincias. Etruria Decio, Samnium Fabio evenit; Is profectus ad Nuceriam, Alifates, iam tum pacem petentes; quod uti eâ, quum daretur, noluissent, aspernatus, oppugnando subegit. Mira sane admodum res: Fabium, uti Alisas, Samnii oppidum, oppugnaret, longe hinc ad Nuceriam, extremam Campaniae in mediterraneis urbem, protectum. Sed mendum hîc indicat Diodorus, l. 19. Οἱ δὲ τὴν Νουκερίαν τὴν Α᾿λφατέρναν καλουμένην οἰκοῦντες, πειςθέντες ὑπὸ τινῶν τῆς μὲν Ῥωμαίων φιλίας ἀπέςτησαν. πρὸς δὲ τοὺς Σαμνίτας συμμαχίαν ἐποιήσαντο. Et Sigonius, ad locum Livii praedictum, testatur, in veteri exemplari se reperisse ita, ad Nuceriam Alfaternam. Et Franciscus Modius adfirmat, in membranis Fuldensibus sic esse; ad Nuceriam, Alfaternamque. Unam intelligi debere urbem, diserte tessantur verba. Tum Alfaternos scribendum est, si orationi suus sensus constare debet. Nuceria igitur haec Alsaterna dicta; et oppidani eius Nucerini Alfaterni, ad discrimen Nuceriae Camellariae, quae est in Umbria. Appian. ἐμφυλ. 4. ubi narrat, praecipuas Italiae urbes ab triumviris militibus fuisse destinatas, ad colonias deducendas, hanc etiam Nuceriam inter eas connumerat. Coloniam deductam fuisse, ex Tacito apparet. is quippe Annal. l . 13. c. 31. in principatu Neronis ita scribit: Coloniae Capita atque Nuceria additis Veteranis confirmatae sunt. Et l. 14. c. 17. Sub idem tepus, levi contentione atrox caedes orta inter colonos Nucerinos, Pompeianosque, gladiatoriô spectaculô. Ab Augusto Imperatore primum deducta est, cognominataque Nuceria Constantia. Frontinus l. de Coloniis: Nuceria Constantia, murô ducta colonia, deducta iussu Imperatoris Augusti, Cluver. Nunc urbs est Principatus citerioris in regno Neapolitano cum titulo Cucatus Barberinorum, 8. milliar. a Salerno in Ortum, 10. ab Amalphio in Boream. Baudrand. Episcopalis sub Archiepiscopo Salernitano. Nucera di Pagani vulgo dicta, eo quod a Saracenis capta fuit. Strabo, Appianus, Florus, Volaterr. Leand. Alberti, descr. Italiae, etc. longitud. 38. 42. latitud. 40. 14. Nic. Lloyd.II.NUCERIAItaliae urbs, infra Brixellum, haud procul a Padi ripa, vulgari nunc vocabulô Lucera; sive, ut alii dicunt, Luzzara. Hocomnium fere iudiciô est id oppid. quod Ptolemaeo vocatur Νουκηρία. Η δὲ Γαλλία, inquit, ἡ Τογάτα ἔχει πόλεις τάσδε. Πλακεντία, Βρίξελλον, Πάρμα, Ρ῾ήγιον Λέπιδον, Νουκερία, Τάνητον, Μουτίνα, Βονωνία. Nec mirum sit, quae olim fuerit Nuceria, eam nec dici Luceriam, quando clarissima quondam Romanorum colonia Luceria in Apulia, vulgo nunc vocatur Nucera; raro Lucera. Quamquam haec apud antiquos etiam auctores Ptolemaeum, et tabulam îtinerariam, legitur Νουκερία Α᾿πουλῶν. Apud Appian. vero, Civil. bellor. l. 2. simpliciter Νουκερία. Unde mihi haud levis, nec vana coniectura, isthanc etiam in Gallia Togata dictam fuisse iam olim, ut nunc Luceriam; qua de causâ postea ad discrimen huius Ptolemaeus, atque auctor Tabulae scripserunt Λυκερία Α᾿πουλῶν, Cluverius. longitud. 36. 15. latitud. 43. 03. Nic. Lloyd.III.NUCERIABaudrando, Nocera, urbs est Umbriae, ad radices Apennini, in limite Marchiae Anconitanae, 16. milliar. a Spoleto in Septentrionem Fabrianum versus, 15. a Camerino in Occasum, Assisium versus, ut a Fulginio in Caeciam in colle, ad fontes Tiniae, sub Pontifice Plin. l. 3. c. 14. Strab. Leander Alberti, descr. Ital.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.